BOMONICAE

BOMONICAE
BOMONICAE
erant adolescentuli, qui in Dianae Orthiae sacrisiciis apud Laconas aris superpositi contendere solebant, quis plura verbera sustineret. Quasi ad aram Victores. De quibus Plut. in Apophthegm. Laconicis, Lacedaemone pueri per integrum diem flagellis caesi saepenumero ad mortem usque ante Dianae Orthiae aram, laeti alacresque tolerant, atque inter se de victoria certant, quis diutius magisque fortiter verbera perserat. Quod fiebat in Matrum plerumque
praesentia, quae patientiam filiorum in ictibus fortiter ferendis laetô celeusimatelaudabant. Hinc Papin. Statius Theb. l. 8. v. 437.
------ dilecta genis morientis oberrant
Taygeta et pugnae laudataque verbera matri.
Vide hanc in rem, Ioann. Meursium Graeciae Feriatae l. 2. et Commentar. ad d. l. ac infra Verbera.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ARA — I. ARA Tria fuerunt Veterum in sacrificiis loca, per quae expiationem faciebant, Scrobiculus, quô Inferis: Ara, quâ terrestribus, et Altare seu Focus, quô Caelestibus factum est. Hinc Vir eruditus ad Iustinum l. 11. c. 5. Altare quid augustius et …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORTHIA — Diana apud Lacedaemonios, in cuius sacrificiis adolescentuli, qui Bomonicae dicebantur, aris superpositi contendere solebant, qui plura verbera sustinert, Plut …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VERBERA — multiplicis generis, ususque. In Scholis verbere monita iuventus, sapere discit: de cuiusmodi Verberibus Scholasticis Ausonius; Gratiani Imp. Praeceptor, Ep. 4. Ausonius; cuius ferulam nunc sceptra verentur. Item Protrept. ad Nepotem, Eidyll. 4.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”